Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Numeri 16:28-38 Vulgata Latina (VULG)

28.  Et ait Moyses : In hoc scietis quod Dominus miserit me ut facerem universa quæ cernitis, et non ex proprio ea corde protulerim :

29.  si consueta hominum morte interierint, et visitaverit eos plaga, qua et ceteri visitari solent, non misit me Dominus :

30.  sin autem novam rem fecerit Dominus, ut aperiens terra os suum deglutiat eos et omnia quæ ad illos pertinent, descenderintque viventes in infernum, scietis quod blasphemaverint Dominum.

31.  Confestim igitur ut cessavit loqui, dirupta est terra sub pedibus eorum :

32.  et aperiens os suum, devoravit illos cum tabernaculis suis et universa substantia eorum,

33.  descenderuntque vivi in infernum operti humo, et perierunt de medio multitudinis.

34.  At vero omnis Israël, qui stabat per gyrum, fugit ad clamorem pereuntium, dicens : Ne forte et nos terra deglutiat.

35.  Sed et ignis egressus a Domino interfecit ducentos quinquaginta viros, qui offerebant incensum.

36.  Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

37.  Præcipe Eleazaro filio Aaron sacerdoti ut tollat thuribula quæ jacent in incendio, et ignem huc illucque dispergat : quoniam sanctificata sunt

38.  in mortibus peccatorum : producatque ea in laminas, et affigat altari, eo quod oblatum sit in eis incensum Domino, et sanctificata sint, ut cernant ea pro signo et monimento filii Israël.

Read complete chapter Numeri 16