Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Numeri 16:16-34 Vulgata Latina (VULG)

16.  Dixitque ad Core : Tu, et omnis congregatio tua, state seorsum coram Domino, et Aaron die crastino separatim.

17.  Tollite singuli thuribula vestra, et ponite super ea incensum, offerentes Domino ducenta quinquaginta thuribula : Aaron quoque teneat thuribulum suum.

18.  Quod cum fecissent, stantibus Moyses et Aaron,

19.  et coacervassent adversum eos omnem multitudinem ad ostium tabernaculi, apparuit cunctis gloria Domini.

20.  Locutusque Dominus ad Moysen et Aaron, ait :

21.  Separamini de medio congregationis hujus, ut eos repente disperdam.

22.  Qui ceciderunt proni in faciem, atque dixerunt : Fortissime Deus spirituum universæ carnis, num uno peccante, contra omnes ira tua desæviet ?

23.  Et ait Dominus ad Moysen :

24.  Præcipe universo populo ut separetur a tabernaculis Core et Dathan et Abiron.

25.  Surrexitque Moyses, et abiit ad Dathan et Abiron : et sequentibus eum senioribus Israël,

26.  dixit ad turbam : Recedite a tabernaculis hominum impiorum, et nolite tangere quæ ad eos pertinent, ne involvamini in peccatis eorum.

27.  Cumque recessissent a tentoriis eorum per circuitum, Dathan et Abiron egressi stabant in introitu papilionum suorum cum uxoribus et liberis, omnique frequentia.

28.  Et ait Moyses : In hoc scietis quod Dominus miserit me ut facerem universa quæ cernitis, et non ex proprio ea corde protulerim :

29.  si consueta hominum morte interierint, et visitaverit eos plaga, qua et ceteri visitari solent, non misit me Dominus :

30.  sin autem novam rem fecerit Dominus, ut aperiens terra os suum deglutiat eos et omnia quæ ad illos pertinent, descenderintque viventes in infernum, scietis quod blasphemaverint Dominum.

31.  Confestim igitur ut cessavit loqui, dirupta est terra sub pedibus eorum :

32.  et aperiens os suum, devoravit illos cum tabernaculis suis et universa substantia eorum,

33.  descenderuntque vivi in infernum operti humo, et perierunt de medio multitudinis.

34.  At vero omnis Israël, qui stabat per gyrum, fugit ad clamorem pereuntium, dicens : Ne forte et nos terra deglutiat.

Read complete chapter Numeri 16