Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Numeri 15:32-41 Vulgata Latina (VULG)

32.  Factum est autem, cum essent filii Israël in solitudine, et invenissent hominem colligentem ligna in die sabbati,

33.  obtulerunt eum Moysi et Aaron et universæ multitudini.

34.  Qui recluserunt eum in carcerem, nescientes quid super eo facere deberent.

35.  Dixitque Dominus ad Moysen : Morte moriatur homo iste : obruat eum lapidibus omnis turba extra castra.

36.  Cumque eduxissent eum foras, obruerunt lapidibus, et mortuus est, sicut præceperat Dominus.

37.  Dixit quoque Dominus ad Moysen :

38.  Loquere filiis Israël, et dices ad eos ut faciant sibi fimbrias per angulos palliorum, ponentes in eis vittas hyacinthinas :

39.  quas cum viderint, recordentur omnium mandatorum Domini, nec sequantur cogitationes suas et oculos per res varias fornicantes,

40.  sed magis memores præceptorum Domini faciant ea, sintque sancti Deo suo.

41.  Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Ægypti, ut essem Deus vester.

Read complete chapter Numeri 15