Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Numeri 14:4-10 Vulgata Latina (VULG)

4.  Dixeruntque alter ad alterum : Constituamus nobis ducem, et revertamur in Ægyptum.

5.  Quo audito, Moyses et Aaron ceciderunt proni in terram coram omni multitudine filiorum Israël.

6.  At vero Josue filius Nun et Caleb filius Jephone, qui et ipsi lustraverant terram, sciderunt vestimenta sua,

7.  et ad omnem multitudinem filiorum Israël locuti sunt : Terra, quam circuivimus, valde bona est.

8.  Si propitius fuerit Dominus, inducet nos in eam, et tradet humum lacte et melle manantem.

9.  Nolite rebelles esse contra Dominum : neque timeatis populum terræ hujus, quia sicut panem ita eos possumus devorare. Recessit ab eis omne præsidium : Dominus nobiscum est, nolite metuere.

10.  Cumque clamaret omnis multitudo, et lapidibus eos vellet opprimere, apparuit gloria Domini super tectum fœderis cunctis filiis Israël.

Read complete chapter Numeri 14