Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Numeri 14:36-45 Vulgata Latina (VULG)

36.  Igitur omnes viri, quos miserat Moyses ad contemplandam terram, et qui reversi murmurare fecerant contra eum omnem multitudinem, detrahentes terræ quod esset mala,

37.  mortui sunt atque percussi in conspectu Domini.

38.  Josue autem filius Nun, et Caleb filius Jephone, vixerunt ex omnibus qui perrexerant ad considerandam terram.

39.  Locutusque est Moyses universa verba hæc ad omnes filios Israël, et luxit populus nimis.

40.  Et ecce mane primo surgentes ascenderunt verticem montis, atque dixerunt : Parati sumus ascendere ad locum, de quo Dominus locutus est : quia peccavimus.

41.  Quibus Moyses : Cur, inquit, transgredimini verbum Domini, quod vobis non cedet in prosperum ?

42.  nolite ascendere : non enim est Dominus vobiscum : ne corruatis coram inimicis vestris.

43.  Amalecites et Chananæus ante vos sunt, quorum gladio corruetis, eo quod nolueritis acquiescere Domino : nec erit Dominus vobiscum.

44.  At illi contenebrati ascenderunt in verticem montis. Arca autem testamenti Domini et Moyses non recesserunt de castris.

45.  Descenditque Amalecites et Chananæus, qui habitabat in monte : et percutiens eos atque concidens, persecutus est eos usque Horma.

Read complete chapter Numeri 14