Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Numeri 13:9-21 Vulgata Latina (VULG)

9.  De tribu Ephraim, Osee filium Nun.

10.  De tribu Benjamin, Phalti filium Raphu.

11.  De tribu Zabulon, Geddiel filium Sodi.

12.  De tribu Joseph, sceptri Manasse, Gaddi filium Susi.

13.  De tribu Dan, Ammiel filium Gemalli.

14.  De tribu Aser, Sthur filium Michaël.

15.  De tribu Nephthali, Nahabi filium Vapsi.

16.  De tribu Gad, Guel filium Machi.

17.  Hæc sunt nomina virorum, quos misit Moyses ad considerandam terram : vocavitque Osee filium Nun, Josue.

18.  Misit ergo eos Moyses ad considerandam terram Chanaan, et dixit ad eos : Ascendite per meridianam plagam. Cumque veneritis ad montes,

19.  considerate terram, qualis sit : et populum qui habitator est ejus, utrum fortis sit an infirmus : si pauci numero an plures :

20.  ipsa terra, bona an mala : urbes quales, muratæ an absque muris :

21.  humus, pinguis an sterilis, nemorosa an absque arboribus. Confortamini, et afferte nobis de fructibus terræ. Erat autem tempus quando jam præcoquæ uvæ vesci possunt.

Read complete chapter Numeri 13