Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Numeri 13:19-31 Vulgata Latina (VULG)

19.  considerate terram, qualis sit : et populum qui habitator est ejus, utrum fortis sit an infirmus : si pauci numero an plures :

20.  ipsa terra, bona an mala : urbes quales, muratæ an absque muris :

21.  humus, pinguis an sterilis, nemorosa an absque arboribus. Confortamini, et afferte nobis de fructibus terræ. Erat autem tempus quando jam præcoquæ uvæ vesci possunt.

22.  Cumque ascendissent, exploraverunt terram a deserto Sin, usque Rohob intrantibus Emath.

23.  Ascenderuntque ad meridiem, et venerunt in Hebron, ubi erant Achiman et Sisai et Tholmai filii Enac : nam Hebron septem annis ante Tanim urbem Ægypti condita est.

24.  Pergentesque usque ad Torrentem botri, absciderunt palmitem cum uva sua, quem portaverunt in vecte duo viri. De malis quoque granatis et de ficis loci illius tulerunt :

25.  qui appellatus est Nehelescol, id est Torrens botri, eo quod botrum portassent inde filii Israël.

26.  Reversique exploratores terræ post quadraginta dies, omni regione circuita,

27.  venerunt ad Moysen et Aaron et ad omnem cœtum filiorum Israël in desertum Pharan, quod est in Cades. Locutique eis et omni multitudini ostenderunt fructus terræ :

28.  et narraverunt, dicentes : Venimus in terram, ad quam misisti nos, quæ revera fluit lacte et melle, ut ex his fructibus cognosci potest :

29.  sed cultores fortissimos habet, et urbes grandes atque muratas. Stirpem Enac vidimus ibi.

30.  Amalec habitat in meridie, Hethæus et Jebusæus et Amorrhæus in montanis : Chananæus vero moratur juxta mare et circa fluenta Jordanis.

31.  Inter hæc Caleb compescens murmur populi, qui oriebatur contra Moysen, ait : Ascendamus, et possideamus terram, quoniam poterimus obtinere eam.

Read complete chapter Numeri 13