Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Numeri 10:32-36 Vulgata Latina (VULG)

32.  Cumque nobiscum veneris, quidquid optimum fuerit ex opibus, quas nobis traditurus est Dominus, dabimus tibi.

33.  Profecti sunt ergo de monte Domini viam trium dierum, arcaque fœderis Domini præcedebat eos, per dies tres providens castrorum locum.

34.  Nubes quoque Domini super eos erat per diem cum incederent.

35.  Cumque elevaretur arca, dicebat Moyses : Surge, Domine, et dissipentur inimici tui, et fugiant qui oderunt te, a facie tua.

36.  Cum autem deponeretur, aiebat : Revertere, Domine, ad multitudinem exercitus Israël.

Read complete chapter Numeri 10