Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Numeri 10:30-36 Vulgata Latina (VULG)

30.  Cui ille respondit : Non vadam tecum, sed revertar in terram meam, in qua natus sum.

31.  Et ille : Noli, inquit, nos relinquere : tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus, et eris ductor noster.

32.  Cumque nobiscum veneris, quidquid optimum fuerit ex opibus, quas nobis traditurus est Dominus, dabimus tibi.

33.  Profecti sunt ergo de monte Domini viam trium dierum, arcaque fœderis Domini præcedebat eos, per dies tres providens castrorum locum.

34.  Nubes quoque Domini super eos erat per diem cum incederent.

35.  Cumque elevaretur arca, dicebat Moyses : Surge, Domine, et dissipentur inimici tui, et fugiant qui oderunt te, a facie tua.

36.  Cum autem deponeretur, aiebat : Revertere, Domine, ad multitudinem exercitus Israël.

Read complete chapter Numeri 10