Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Nehemiæ 7:1-8 Vulgata Latina (VULG)

1.  Postquam autem ædificatus est murus, et posui valvas, et recensui janitores, et cantores, et Levitas,

2.  præcepi Hanani fratri meo, et Hananiæ principi domus de Jerusalem (ipse enim quasi vir verax et timens Deum plus ceteris videbatur),

3.  et dixi eis : Non aperiantur portæ Jerusalem usque ad calorem solis. Cumque adhuc assisterent, clausæ portæ sunt, et oppilatæ : et posui custodes de habitatoribus Jerusalem, singulos per vices suas, et unumquemque contra domum suam.

4.  Civitas autem erat lata nimis et grandis, et populus parvus in medio ejus, et non erant domus ædificatæ.

5.  Deus autem dedit in corde meo, et congregavi optimates, et magistratus, et vulgus, ut recenserem eos : et inveni librum census eorum qui ascenderant primum, et inventum est scriptum in eo.

6.  Isti filii provinciæ, qui ascenderunt de captivitate migrantium, quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis, et reversi sunt in Jerusalem et in Judæam, unusquisque in civitatem suam.

7.  Qui venerunt cum Zorobabel, Josue, Nehemias, Azarias, Raamias, Nahamani, Mardochæus, Belsam, Mespharath, Begoai, Nahum, Baana.Numerus virorum populi Israël :

8.  filii Pharos, duo millia centum septuaginta duo :

Read complete chapter Nehemiæ 7