Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Nehemiæ 5:2-11 Vulgata Latina (VULG)

2.  Et erant qui dicerent : Filii nostri et filiæ nostræ multæ sunt nimis : accipiamus pro pretio eorum frumentum, et comedamus, et vivamus.

3.  Et erant qui dicerent : Agros nostros, et vineas, et domus nostras opponamus, et accipiamus frumentum in fame.

4.  Et alii dicebant : Mutuo sumamus pecunias in tributa regis, demusque agros nostros et vineas :

5.  et nunc sicut carnes fratrum nostrorum, sic carnes nostræ sunt : et sicut filii eorum, ita et filii nostri : ecce nos subjugamus filios nostros et filias nostras in servitutem, et de filiabus nostris sunt famulæ, nec habemus unde possint redimi : et agros nostros et vineas nostras alii possident.

6.  Et iratus sum nimis cum audissem clamorem eorum secundum verba hæc :

7.  cogitavitque cor meum mecum, et increpavi optimates et magistratus, et dixi eis : Usurasne singuli a fratribus vestris exigitis ? Et congregavi adversum eos concionem magnam,

8.  et dixi eis : Nos, ut scitis, redemimus fratres nostros Judæos, qui venditi fuerant gentibus secundum possibilitatem nostram : et vos igitur vendetis fratres vestros, et redimemus eos ? Et siluerunt, nec invenerunt quid responderent.

9.  Dixique ad eos : Non est bona res quam facitis : quare non in timore Dei nostri ambulastis, ne exprobretur nobis a gentibus inimicis nostris ?

10.  Et ego, et fratres mei, et pueri mei commodavimus plurimis pecuniam et frumentum. Non repetamus in commune istud : æs alienum concedamus quod debetur nobis.

11.  Reddite eis hodie agros suos, et vineas suas, et oliveta sua, et domos suas : quin potius et centesimum pecuniæ, frumenti, vini et olei, quam exigere soletis ab eis, date pro illis.

Read complete chapter Nehemiæ 5