Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Nehemiæ 11:7-16 Vulgata Latina (VULG)

7.  Hi sunt autem filii Benjamin : Sellum filius Mosollam, filius Joëd, filius Phadaia, filius Colaia, filius Masia, filius Etheel, filius Isaia,

8.  et post eum Gebbai, Sellai, nongenti viginti octo,

9.  et Joël filius Zechri præpositus eorum, et Judas filius Senua super civitatem secundus.

10.  Et de sacerdotibus, Idaia filius Joarib, Jachin,

11.  Saraia filius Helciæ, filius Mosollam, filius Sadoc, filius Meraioth, filius Achitob princeps domus Dei,

12.  et fratres eorum facientes opera templi : octingenti viginti duo. Et Adaia filius Jeroham, filius Phelelia, filius Amsi, filius Zachariæ, filius Pheshur, filius Melchiæ,

13.  et fratres ejus principes patrum : ducenti quadraginta duo. Et Amassai filius Azreel, filius Ahazi, filius Mosollamoth, filius Emmer,

14.  et fratres eorum potentes nimis : centum viginti octo, et præpositus eorum Zabdiel filius potentium.

15.  Et de Levitis, Semeia filius Hasub, filius Azaricam, filius Hasabia, filius Boni,

16.  et Sabathai et Jozabed, super omnia opera quæ erant forinsecus in domo Dei, a principibus Levitarum.

Read complete chapter Nehemiæ 11