Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Nehemiæ 11:1-4 Vulgata Latina (VULG)

1.  Habitaverunt autem principes populi in Jerusalem : reliqua vero plebs misit sortem, ut tollerent unam partem de decem qui habitaturi essent in Jerusalem civitate sancta, novem vero partes in civitatibus.

2.  Benedixit autem populus omnibus viris qui se sponte obtulerant ut habitarent in Jerusalem.

3.  Hi sunt itaque principes provinciæ qui habitaverunt in Jerusalem, et in civitatibus Juda. Habitavit autem unusquisque in possessione sua, in urbibus suis, Israël, sacerdotes, Levitæ, Nathinæi, et filii servorum Salomonis.

4.  Et in Jerusalem habitaverunt de filiis Juda, et de filiis Benjamin : de filiis Juda, Athaias filius Aziam, filii Zachariæ, filii Amariæ, filii Saphatiæ, filii Melaleel : de filiis Phares,

Read complete chapter Nehemiæ 11