Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Michææ 6:8-16 Vulgata Latina (VULG)

8.  Indicabo tibi, o homo, quid sit bonum,et quid Dominus requirat a te :utique facere judicium,et diligere misericordiam,et sollicitum ambulare cum Deo tuo.

9.  Vox Domini ad civitatem clamat,et salus erit timentibus nomen tuum :audite, tribus, et quis approbabit illud ?

10.  Adhuc ignis in domo impii thesauri iniquitatis,et mensura minor iræ plena.

11.  Numquid justificabo stateram impiam,et saccelli pondera dolosa ?

12.  In quibus divites ejus repleti sunt iniquitate,et habitantes in ea loquebantur mendacium,et lingua eorum fraudulenta in ore eorum.

13.  Et ego ergo cœpi percutere te perditione super peccatis tuis.

14.  Tu comedes, et non saturaberis,et humiliatio tua in medio tui :et apprehendes, et non salvabis,et quos salvaveris, in gladium dabo.

15.  Tu seminabis, et non metes :tu calcabis olivam, et non ungeris oleo ;et mustum, et non bibes vinum.

16.  Et custodisti præcepta Amri,et omne opus domus Achab,et ambulasti in voluntatibus eorum :ut darem te in perditionem,et habitantes in ea in sibilum,et opprobrium populi mei portabitis.

Read complete chapter Michææ 6