Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Michææ 4:9-13 Vulgata Latina (VULG)

9.  Nunc quare mœrore contraheris ?numquid rex non est tibi,aut consiliarius tuus periit,quia comprehendit te dolor sicut parturientem ?

10.  Dole et satage, filia Sion, quasi parturiens,quia nunc egredieris de civitate,et habitabis in regione,et venies usque ad Babylonem :ibi liberaberis,ibi redimet te Dominus de manu inimicorum tuorum.

11.  Et nunc congregatæ sunt super te gentes multæ, quæ dicunt :Lapidetur, et aspiciat in Sion oculus noster.

12.  Ipsi autem non cognoverunt cogitationes Domini,et non intellexerunt consilium ejus,quia congregavit eos quasi fœnum areæ.

13.  Surge, et tritura, filia Sion,quia cornu tuum ponam ferreum,et ungulas tuas ponam æreas ;et comminues populos multos,et interficies Domino rapinas eorum,et fortitudinem eorum Domino universæ terræ.

Read complete chapter Michææ 4