Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Michææ 1:1-9 Vulgata Latina (VULG)

1.  Verbum Domini, quod factum est ad Michæam Morasthiten, in diebus Joathan, Achaz, et Ezechiæ, regum Juda, quod vidit super Samariam et Jerusalem.

2.  Audite, populi omnes,et attendat terra, et plenitudo ejus :et sit Dominus Deus vobis in testem,Dominus de templo sancto suo.

3.  Quia ecce Dominus egredietur de loco suo,et descendet, et calcabit super excelsa terræ.

4.  Et consumentur montes subtus eum,et valles scindentur sicut cera a facie ignis,et sicut aquæ quæ decurrunt in præceps.

5.  In scelere Jacob omne istud,et in peccatis domus Israël.Quod scelus Jacob ? nonne Samaria ?et quæ excelsa Judæ ? nonne Jerusalem ?

6.  Et ponam Samariam quasi acervum lapidum in agro,cum plantatur vinea ;et detraham in vallem lapides ejus,et fundamenta ejus revelabo.

7.  Et omnia sculptilia ejus concidentur,et omnes mercedes ejus comburentur igne,et omnia idola ejus ponam in perditionem,quia de mercedibus meretricis congregata sunt,et usque ad mercedem meretricis revertentur.

8.  Super hoc plangam, et ululabo ;vadam spoliatus, et nudus ;faciam planctum velut draconum,et luctum quasi struthionum :

9.  quia desperata est plaga ejus,quia venit usque ad Judam ;tetigit portam populi mei usque ad Jerusalem.

Read complete chapter Michææ 1