Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Leviticus 8:10-21 Vulgata Latina (VULG)

10.  Tulit et unctionis oleum, quo linivit tabernaculum cum omni supellectili sua.

11.  Cumque sanctificans aspersisset altare septem vicibus, unxit illud, et omnia vasa ejus, labrumque cum basi sua sanctificavit oleo.

12.  Quod fundens super caput Aaron, unxit eum, et consecravit :

13.  filios quoque ejus oblatos vestivit tunicis lineis, et cinxit balteis, imposuitque mitras, ut jusserat Dominus.

14.  Obtulit et vitulum pro peccato : cumque super caput ejus posuisset Aaron et filii ejus manus suas,

15.  immolavit eum, hauriens sanguinem, et tincto digito, tetigit cornua altaris per gyrum : quo expiato et sanctificato, fudit reliquum sanguinem ad fundamenta ejus.

16.  Adipem vero qui erat super vitalia, et reticulum jecoris, duosque renunculos, cum arvinulis suis, adolevit super altare :

17.  vitulum cum pelle, et carnibus, et fimo, cremans extra castra, sicut præceperat Dominus.

18.  Obtulit et arietem in holocaustum : super cujus caput cum imposuissent Aaron et filii ejus manus suas,

19.  immolavit eum, et fudit sanguinem ejus per circuitum altaris.

20.  Ipsumque arietem in frusta concidens, caput ejus, et artus, et adipem adolevit igni,

21.  lotis prius intestinis et pedibus : totumque simul arietem incendit super altare, eo quod esset holocaustum suavissimi odoris Domino, sicut præceperat ei.

Read complete chapter Leviticus 8