Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Leviticus 8:1-10 Vulgata Latina (VULG)

1.  Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

2.  Tolle Aaron cum filiis suis, vestes eorum, et unctionis oleum, vitulum pro peccato, duos arietes, canistrum cum azymis :

3.  et congregabis omnem cœtum ad ostium tabernaculi.

4.  Fecit Moyses ut Dominus imperaverat. Congregataque omni turba ante fores tabernaculi,

5.  ait : Iste est sermo, quem jussit Dominus fieri.

6.  Statimque obtulit Aaron et filios ejus. Cumque lavisset eos,

7.  vestivit pontificem subucula linea, accingens eum balteo, et induens eum tunica hyacinthina, et desuper humerale imposuit,

8.  quod astringens cingulo aptavit rationali, in quo erat Doctrina et Veritas.

9.  Cidari quoque texit caput : et super eam, contra frontem, posuit laminam auream consecratam in sanctificatione, sicut præceperat ei Dominus.

10.  Tulit et unctionis oleum, quo linivit tabernaculum cum omni supellectili sua.

Read complete chapter Leviticus 8