Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Leviticus 7:32-38 Vulgata Latina (VULG)

32.  Armus quoque dexter de pacificorum hostiis cedet in primitias sacerdotis.

33.  Qui obtulerit sanguinem et adipem filiorum Aaron, ipse habebit et armum dextrum in portione sua.

34.  Pectusculum enim elevationis, et armum separationis, tuli a filiis Israël de hostiis eorum pacificis, et dedi Aaron sacerdoti, et filiis ejus, lege perpetua, ab omni populo Israël.

35.  Hæc est unctio Aaron et filiorum ejus in cæremoniis Domini die qua obtulit eos Moyses, ut sacerdotio fungerentur,

36.  et quæ præcepit eis dari Dominus a filiis Israël religione perpetua in generationibus suis.

37.  Ista est lex holocausti, et sacrificii pro peccato atque delicto, et pro consecratione et pacificorum victimis,

38.  quam constituit Dominus Moysi in monte Sinai, quando mandabit filiis Israël ut offerrent oblationes suas Domino in deserto Sinai.

Read complete chapter Leviticus 7