Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Leviticus 7:26-36 Vulgata Latina (VULG)

26.  Sanguinem quoque omnis animalis non sumetis in cibo, tam de avibus quam de pecoribus.

27.  Omnis anima, quæ ederit sanguinem, peribit de populis suis.

28.  Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

29.  Loquere filiis Israël, dicens : Qui offert victimam pacificorum Domino, offerat simul et sacrificium, id est, libamenta ejus.

30.  Tenebit manibus adipem hostiæ, et pectusculum : cumque ambo oblata Domino consecraverit, tradet sacerdoti,

31.  qui adolebit adipem super altare, pectusculum autem erit Aaron et filiorum ejus.

32.  Armus quoque dexter de pacificorum hostiis cedet in primitias sacerdotis.

33.  Qui obtulerit sanguinem et adipem filiorum Aaron, ipse habebit et armum dextrum in portione sua.

34.  Pectusculum enim elevationis, et armum separationis, tuli a filiis Israël de hostiis eorum pacificis, et dedi Aaron sacerdoti, et filiis ejus, lege perpetua, ab omni populo Israël.

35.  Hæc est unctio Aaron et filiorum ejus in cæremoniis Domini die qua obtulit eos Moyses, ut sacerdotio fungerentur,

36.  et quæ præcepit eis dari Dominus a filiis Israël religione perpetua in generationibus suis.

Read complete chapter Leviticus 7