Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Leviticus 7:1-7 Vulgata Latina (VULG)

1.  Hæc quoque lex hostiæ pro delicto, Sancta sanctorum est :

2.  idcirco ubi immolabitur holocaustum, mactabitur et victima pro delicto : sanguis ejus per gyrum altaris fundetur.

3.  Offerent ex ea caudam et adipem qui operit vitalia :

4.  duos renunculos, et pinguedinem quæ juxta ilia est, reticulumque jecoris cum renunculis.

5.  Et adolebit ea sacerdos super altare : incensum est Domini pro delicto.

6.  Omnis masculus de sacerdotali genere, in loco sancto vescetur his carnibus, quia Sanctum sanctorum est.

7.  Sicut pro peccato offertur hostia, ita et pro delicto : utriusque hostiæ lex una erit : ad sacerdotem, qui eam obtulerit, pertinebit.

Read complete chapter Leviticus 7