Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Leviticus 6:20-30 Vulgata Latina (VULG)

20.  Hæc est oblatio Aaron, et filiorum ejus, quam offerre debent Domino in die unctionis suæ. Decimam partem ephi offerent similæ in sacrificio sempiterno, medium ejus mane, et medium ejus vespere :

21.  quæ in sartagine oleo conspersa frigetur. Offeret autem eam calidam in odorem suavissimum Domino

22.  sacerdos, qui jure patri successerit, et tota cremabitur in altari.

23.  Omne enim sacrificium sacerdotum igne consumetur, nec quisquam comedet ex eo.

24.  Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens :

25.  Loquere Aaron et filiis ejus : Ista est lex hostiæ pro peccato : in loco ubi offertur holocaustum, immolabitur coram Domino. Sanctum sanctorum est.

26.  Sacerdos, qui offert, comedet eam in loco sancto, in atrio tabernaculi.

27.  Quidquid tetigerit carnes ejus, sanctificabitur. Si de sanguine illius vestis fuerit aspersa, lavabitur in loco sancto.

28.  Vas autem fictile, in quo cocta est, confringetur ; quod si vas æneum fuerit, defricabitur, et lavabitur aqua.

29.  Omnis masculus de genere sacerdotali vescetur de carnibus ejus, quia Sanctum sanctorum est.

30.  Hostia enim quæ cæditur pro peccato, cujus sanguis infertur in tabernaculum testimonii ad expiandum in sanctuario, non comedetur, sed comburetur igni.

Read complete chapter Leviticus 6