Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Leviticus 6:1-11 Vulgata Latina (VULG)

1.  Locutus est Dominus ad Moysen, dicens :

2.  Anima quæ peccaverit, et contempto Domino, negaverit proximo suo depositum quod fidei ejus creditum fuerat, vel vi aliquid extorserit, aut calumniam fecerit,

3.  sive rem perditam invenerit, et inficians insuper pejeraverit, et quodlibet aliud ex pluribus fecerit, in quibus solent peccare homines,

4.  convicta delicti,

5.  reddet omnia, quæ per fraudem voluit obtinere, integra, et quintam insuper partem domino cui damnum intulerat.

6.  Pro peccato autem suo offeret arietem immaculatum de grege, et dabit eum sacerdoti, juxta æstimationem mensuramque delicti :

7.  qui rogabit pro eo coram Domino, et dimittetur illi pro singulis quæ faciendo peccavit.

8.  Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

9.  Præcipe Aaron et filiis ejus : Hæc est lex holocausti : cremabitur in altari tota nocte usque mane : ignis ex eodem altari erit.

10.  Vestietur tunica sacerdos et feminalibus lineis : tolletque cineres, quos vorans ignis exussit, et ponens juxta altare,

11.  spoliabitur prioribus vestimentis, indutusque aliis, efferret eos extra castra, et in loco mundissimo usque ad favillam consumi faciet.

Read complete chapter Leviticus 6