Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Leviticus 4:24-35 Vulgata Latina (VULG)

24.  Ponetque manum suam super caput ejus : cumque immolaverit eum loco ubi solet mactari holocaustum coram Domino, quia pro peccato est,

25.  tinget sacerdos digitum in sanguine hostiæ pro peccato, tangens cornua altaris holocausti, et reliquum fundens ad basim ejus.

26.  Adipem vero adolebit supra, sicut in victimis pacificorum fieri solet : rogabitque pro eo sacerdos, et pro peccato ejus, et dimittetur ei.

27.  Quod si peccaverit anima per ignorantiam, de populo terræ, ut faciat quidquam de his, quæ Domini lege prohibentur, atque delinquat,

28.  et cognoverit peccatum suum, offeret capram immaculatam.

29.  Ponetque manum super caput hostiæ quæ pro peccato est, et immolabit eam in loco holocausti.

30.  Tolletque sacerdos de sanguine in digito suo : et tangens cornua altaris holocausti, reliquum fundet ad basim ejus.

31.  Omnem autem adipem auferens, sicut auferri solet de victimis pacificorum, adolebit super altare in odorem suavitatis Domino : rogabitque pro eo, et dimittetur ei.

32.  Sin autem de pecoribus obtulerit victimam pro peccato, ovem scilicet immaculatam :

33.  ponet manum super caput ejus, et immolabit eam in loco ubi solent cædi holocaustorum hostiæ.

34.  Sumetque sacerdos de sanguine ejus digito suo, et tangens cornua altaris holocausti, reliquum fundet ad basim ejus.

35.  Omnem quoque adipem auferens, sicut auferri solet adeps arietis, qui immolatur pro pacificis, cremabit super altare in incensum Domini : rogabitque pro eo, et pro peccato ejus, et dimittetur ei.

Read complete chapter Leviticus 4