Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Leviticus 4:1-10 Vulgata Latina (VULG)

1.  Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

2.  Loquere filiis Israël : Anima, quæ peccaverit per ignorantiam, et de universis mandatis Domini, quæ præcepit ut non fierent, quippiam fecerit :

3.  si sacerdos, qui unctus est, peccaverit, delinquere faciens populum, offeret pro peccato suo vitulum immaculatum Domino :

4.  et adducet illum ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino, ponetque manum super caput ejus, et immolabit eum Domino.

5.  Hauriet quoque de sanguine vituli, inferens illum in tabernaculum testimonii.

6.  Cumque intinxerit digitum in sanguine, asperget eo septies coram Domino contra velum sanctuarii.

7.  Ponetque de eodem sanguine super cornua altaris thymiamatis gratissimi Domino, quod est in tabernaculo testimonii : omnem autem reliquum sanguinem fundet in basim altaris holocausti in introitu tabernaculi.

8.  Et adipem vituli auferet pro peccato, tam eum qui vitalia operit quam omnia quæ intrinsecus sunt :

9.  duos renunculos et reticulum quod est super eos juxta ilia, et adipem jecoris cum renunculis,

10.  sicut aufertur de vitulo hostiæ pacificorum : et adolebit ea super altare holocausti.

Read complete chapter Leviticus 4