Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Leviticus 25:6-19 Vulgata Latina (VULG)

6.  sed erunt vobis in cibum, tibi et servo tuo, ancillæ et mercenario tuo, et advenæ qui peregrinantur apud te :

7.  jumentis tuis et pecoribus, omnia quæ nascuntur præbebunt cibum.

8.  Numerabis quoque tibi septem hebdomadas annorum, id est, septies septem, quæ simul faciunt annos quadraginta novem :

9.  et clanges buccina mense septimo, decima die mensis, propitiationis tempore, in universa terra vestra.

10.  Sanctificabisque annum quinquagesimum, et vocabis remissionem cunctis habitatoribus terræ tuæ : ipse est enim jubilæus. Revertetur homo ad possessionem suam, et unusquisque rediet ad familiam pristinam :

11.  quia jubilæus est, et quinquagesimus annus. Non seretis neque metetis sponte in agro nascentia, et primitias vindemiæ non colligetis,

12.  ob sanctificationem jubilæi : sed statim oblata comedetis.

13.  Anno jubilæi, redient omnes ad possessiones suas.

14.  Quando vendes quippiam civi tuo, vel emes ab eo, ne contristes fratrem tuum, sed juxta numerum annorum jubilæi emes ab eo,

15.  et juxta supputationem frugum vendet tibi.

16.  Quanto plures anni remanserint post jubilæum, tanto crescet et pretium : et quanto minus temporis numeraveris, tanto minoris et emptio constabit : tempus enim frugum vendet tibi.

17.  Nolite affligere contribules vestros, sed timeat unusquisque Deum suum, quia ego Dominus Deus vester.

18.  Facite præcepta mea, et judicia custodite, et implete ea : ut habitare possitis in terra absque ullo pavore,

19.  et gignat vobis humus fructus suos, quibus vescamini usque ad saturitatem, nullius impetum formidantes.

Read complete chapter Leviticus 25