Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Leviticus 25:37-42 Vulgata Latina (VULG)

37.  Pecuniam tuam non dabis ei ad usuram, et frugum superabundantiam non exiges.

38.  Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Ægypti, ut darem vobis terram Chanaan, et essem vester Deus.

39.  Si paupertate compulsus vendiderit se tibi frater tuus, non eum opprimes servitute famulorum,

40.  sed quasi mercenarius et colonus erit : usque ad annum jubilæum operabitur apud te,

41.  et postea egredietur cum liberis suis, et revertetur ad cognationem, ad possessionem patrum suorum.

42.  Mei enim servi sunt, et ego eduxi eos de terra Ægypti : non veneant conditione servorum :

Read complete chapter Leviticus 25