Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Leviticus 25:14-25 Vulgata Latina (VULG)

14.  Quando vendes quippiam civi tuo, vel emes ab eo, ne contristes fratrem tuum, sed juxta numerum annorum jubilæi emes ab eo,

15.  et juxta supputationem frugum vendet tibi.

16.  Quanto plures anni remanserint post jubilæum, tanto crescet et pretium : et quanto minus temporis numeraveris, tanto minoris et emptio constabit : tempus enim frugum vendet tibi.

17.  Nolite affligere contribules vestros, sed timeat unusquisque Deum suum, quia ego Dominus Deus vester.

18.  Facite præcepta mea, et judicia custodite, et implete ea : ut habitare possitis in terra absque ullo pavore,

19.  et gignat vobis humus fructus suos, quibus vescamini usque ad saturitatem, nullius impetum formidantes.

20.  Quod si dixeritis : Quid comedemus anno septimo, si non severimus, neque collegerimus fruges nostras ?

21.  dabo benedictionem meam vobis anno sexto, et faciet fructus trium annorum :

22.  seretisque anno octavo, et comedetis veteres fruges usque ad nonum annum : donec nova nascantur, edetis vetera.

23.  Terra quoque non vendetur in perpetuum, quia mea est, et vos advenæ et coloni mei estis :

24.  unde cuncta regio possessionis vestræ sub redemptionis conditione vendetur.

25.  Si attenuatus frater tuus vendiderit possessiunculam suam, et voluerit propinquus ejus, potest redimere quod ille vendiderat.

Read complete chapter Leviticus 25