Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Leviticus 24:4-10 Vulgata Latina (VULG)

4.  Super candelabrum mundissimum ponentur semper in conspectu Domini.

5.  Accipies quoque similam, et coques ex ea duodecim panes, qui singuli habebunt duas decimas :

6.  quorum senos altrinsecus super mensam purissimam coram Domino statues :

7.  et pones super eos thus lucidissimum, ut sit panis in monimentum oblationis Domini.

8.  Per singula sabbata mutabuntur coram Domino suscepti a filiis Israël fœdere sempiterno :

9.  eruntque Aaron et filiorum ejus, ut comedant eos in loco sancto : quia Sanctum sanctorum est de sacrificiis Domini jure perpetuo.

10.  Ecce autem egressus filius mulieris Israëlitidis, quem pepererat de viro ægyptio inter filios Israël, jurgatus est in castris cum viro Israëlita.

Read complete chapter Leviticus 24