Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Leviticus 23:28-38 Vulgata Latina (VULG)

28.  Omne opus servile non facietis in tempore diei hujus : quia dies propitiationis est, ut propitietur vobis Dominus Deus vester.

29.  Omnis anima, quæ afflicta non fuerit die hac, peribit de populis suis :

30.  et quæ operis quippiam fecerit, delebo eam de populo suo.

31.  Nihil ergo operis facietis in eo : legitimum sempiternum erit vobis in cunctis generationibus, et habitationibus vestris.

32.  Sabbatum requietionis est, et affligetis animas vestras die nono mensis : a vespera usque ad vesperam celebrabitis sabbata vestra.

33.  Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens :

34.  Loquere filiis Israël : A quintodecimo die mensis hujus septimi, erunt feriæ tabernaculorum septem diebus Domino.

35.  Dies primus vocabitur celeberrimus atque sanctissimus : omne opus servile non facietis in eo.

36.  Et septem diebus offeretis holocausta Domino. Dies quoque octavus erit celeberrimus, atque sanctissimus, et offeretis holocaustum Domino : est enim cœtus atque collectæ : omne opus servile non facietis in eo.

37.  Hæ sunt feriæ Domini, quas vocabitis celeberrimas atque sanctissimas, offeretisque in eis oblationes Domino, holocausta et libamenta juxta ritum uniuscujusque diei :

38.  exceptis sabbatis Domini, donisque vestris, et quæ offeretis ex voto, vel quæ sponte tribuetis Domino.

Read complete chapter Leviticus 23