Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Leviticus 23:23-38 Vulgata Latina (VULG)

23.  Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

24.  Loquere filiis Israël : Mense septimo, prima die mensis, erit vobis sabbatum, memoriale, clangentibus tubis, et vocabitur sanctum :

25.  omne opus servile non facietis in eo, et offeretis holocaustum Domino.

26.  Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

27.  Decimo die mensis hujus septimi, dies expiationum erit celeberrimus, et vocabitur sanctus : affligetisque animas vestras in eo, et offeretis holocaustum Domino.

28.  Omne opus servile non facietis in tempore diei hujus : quia dies propitiationis est, ut propitietur vobis Dominus Deus vester.

29.  Omnis anima, quæ afflicta non fuerit die hac, peribit de populis suis :

30.  et quæ operis quippiam fecerit, delebo eam de populo suo.

31.  Nihil ergo operis facietis in eo : legitimum sempiternum erit vobis in cunctis generationibus, et habitationibus vestris.

32.  Sabbatum requietionis est, et affligetis animas vestras die nono mensis : a vespera usque ad vesperam celebrabitis sabbata vestra.

33.  Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens :

34.  Loquere filiis Israël : A quintodecimo die mensis hujus septimi, erunt feriæ tabernaculorum septem diebus Domino.

35.  Dies primus vocabitur celeberrimus atque sanctissimus : omne opus servile non facietis in eo.

36.  Et septem diebus offeretis holocausta Domino. Dies quoque octavus erit celeberrimus, atque sanctissimus, et offeretis holocaustum Domino : est enim cœtus atque collectæ : omne opus servile non facietis in eo.

37.  Hæ sunt feriæ Domini, quas vocabitis celeberrimas atque sanctissimas, offeretisque in eis oblationes Domino, holocausta et libamenta juxta ritum uniuscujusque diei :

38.  exceptis sabbatis Domini, donisque vestris, et quæ offeretis ex voto, vel quæ sponte tribuetis Domino.

Read complete chapter Leviticus 23