Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Leviticus 21:2-11 Vulgata Latina (VULG)

2.  nisi tantum in consanguineis, ac propinquis, id est, super patre et matre, et filio, et filia, fratre quoque,

3.  et sorore virgine quæ non est nupta viro :

4.  sed nec in principe populi sui contaminabitur.

5.  Non radent caput, nec barbam, neque in carnibus suis facient incisuras.

6.  Sancti erunt Deo suo, et non polluent nomen ejus : incensum enim Domini, et panes Dei sui offerunt, et ideo sancti erunt.

7.  Scortum et vile prostibulum non ducent uxorem, nec eam quæ repudiata est a marito : quia consecrati sunt Deo suo,

8.  et panes propositionis offerunt. Sint ergo sancti, quia et ego sanctus sum, Dominus qui sanctifico eos.

9.  Sacerdotis filia si deprehensa fuerit in stupro, et violaverit nomen patris sui, flammis exuretur.

10.  Pontifex, id est, sacerdos maximus inter fratres suos, super cujus caput fusum est unctionis oleum, et cujus manus in sacerdotio consecratæ sunt, vestitusque est sanctis vestibus, caput suum non discooperiet, vestimenta non scindet :

11.  et ad omnem mortuum non ingredietur omnino : super patre quoque suo et matre non contaminabitur.

Read complete chapter Leviticus 21