13. Virginem ducet uxorem :
14. viduam autem et repudiatam, et sordidam, atque meretricem non accipiet, sed puellam de populo suo :
15. ne commisceat stirpem generis sui vulgo gentis suæ : quia ego Dominus, qui sanctifico eum.
16. Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
17. Loquere ad Aaron : Homo de semine tuo per familias qui habuerit maculam, non offeret panes Deo suo,
18. nec accedet ad ministerium ejus : si cæcus fuerit, si claudus, si parvo vel grandi, vel torto naso,
19. si fracto pede, si manu,