Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Leviticus 2:11-16 Vulgata Latina (VULG)

11.  Omnis oblatio quæ offeretur Domino, absque fermento fiet, nec quidquam fermenti ac mellis adolebitur in sacrificio Domino.

12.  Primitias tantum eorum offeretis ac munera : super altare vero non imponentur in odorem suavitatis.

13.  Quidquid obtuleris sacrificii, sale condies, nec auferes sal fœderis Dei tui de sacrificio tuo : in omni oblatione tua offeres sal.

14.  Si autem obtuleris munus primarum frugum tuarum Domino de spicis adhuc virentibus, torrebis igni, et confringes in morem farris, et sic offeres primitias tuas Domino,

15.  fundens supra oleum, et thus imponens, quia oblatio Domini est :

16.  de qua adolebit sacerdos in memoriam muneris partem farris fracti, et olei, ac totum thus.

Read complete chapter Leviticus 2