Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Leviticus 18:1-18 Vulgata Latina (VULG)

1.  Locutus est Dominus ad Moysen, dicens :

2.  Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Ego Dominus Deus vester :

3.  juxta consuetudinem terræ Ægypti, in qua habitastis, non facietis : et juxta morem regionis Chanaan, ad quam ego introducturus sum vos, non agetis, nec in legitimis eorum ambulabitis.

4.  Facietis judicia mea, et præcepta mea servabitis, et ambulabitis in eis. Ego Dominus Deus vester.

5.  Custodite leges meas atque judicia, quæ faciens homo, vivet in eis. Ego Dominus.

6.  Omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedet, ut revelet turpitudinem ejus. Ego Dominus.

7.  Turpitudinem patris tui et turpitudinem matris tuæ non discooperies : mater tua est : non revelabis turpitudinem ejus.

8.  Turpitudinem uxoris patris tui non discooperies : turpitudo enim patris tui est.

9.  Turpitudinem sororis tuæ ex patre sive ex matre, quæ domi vel foris genita est, non revelabis.

10.  Turpitudinem filiæ filii tui vel neptis ex filia non revelabis : quia turpitudo tua est.

11.  Turpitudinem filiæ uxoris patris tui, quam peperit patri tuo, et est soror tua, non revelabis.

12.  Turpitudinem sororis patris tui non discooperies : quia caro est patris tui.

13.  Turpitudinem sororis matris tuæ non revelabis, eo quod caro sit matris tuæ.

14.  Turpitudinem patrui tui non revelabis, nec accedes ad uxorem ejus, quæ tibi affinitate conjungitur.

15.  Turpitudinem nurus tuæ non revelabis, quia uxor filii tui est : nec discooperies ignominiam ejus.

16.  Turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis : quia turpitudo fratris tui est.

17.  Turpitudinem uxoris tuæ et filiæ ejus non revelabis. Filiam filii ejus, et filiam filiæ illius non sumes, ut reveles ignominiam ejus : quia caro illius sunt, et talis coitus incestus est.

18.  Sororem uxoris tuæ in pellicatum illius non accipies, nec revelabis turpitudinem ejus adhuc illa vivente.

Read complete chapter Leviticus 18