Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Leviticus 14:48-57 Vulgata Latina (VULG)

48.  Quod si introiens sacerdos viderit lepram non crevisse in domo, postquam denuo lita fuerit, purificabit eam reddita sanitate :

49.  et in purificationem ejus sumet duos passeres, lignumque cedrinum, et vermiculum atque hyssopum :

50.  et immolato uno passere in vase fictili super aquas vivas,

51.  tollet lignum cedrinum, et hyssopum, et coccum, et passerem vivum, et tinget omnia in sanguine passeris immolati, atque in aquis viventibus, et asperget domum septies,

52.  purificabitque eam tam in sanguine passeris quam in aquis viventibus, et in passere vivo, lignoque cedrino et hyssopo atque vermiculo.

53.  Cumque dimiserit passerem avolare in agrum libere, orabit pro domo, et jure mundabitur.

54.  Ista est lex omnis lepræ et percussuræ,

55.  lepræ vestium et domorum,

56.  cicatricis et erumpentium papularum, lucentis maculæ, et in varias species, coloribus immutatis,

57.  ut possit sciri quo tempore mundum quid, vel immundum sit.

Read complete chapter Leviticus 14