Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Leviticus 14:19-38 Vulgata Latina (VULG)

19.  Rogabitque pro eo coram Domino, et faciet sacrificium pro peccato : tunc immolabit holocaustum,

20.  et ponet illud in altari cum libamentis suis, et homo rite mundabitur.

21.  Quod si pauper est, et non potest manus ejus invenire quæ dicta sunt pro delicto, assumet agnum ad oblationem, ut roget pro eo sacerdos, decimamque partem similæ conspersæ oleo in sacrificium, et olei sextarium,

22.  duosque turtures sive duos pullos columbæ, quorum unus sit pro peccato, et alter in holocaustum :

23.  offeretque ea die octavo purificationis suæ sacerdoti, ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino.

24.  Qui suscipiens agnum pro delicto et sextarium olei, levabit simul :

25.  immolatoque agno, de sanguine ejus ponet super extremum auriculæ dextræ illius qui mundatur, et super pollices manus ejus ac pedis dextri :

26.  olei vero partem mittet in manum suam sinistram,

27.  in quo tingens digitum dextræ manus asperget septies coram Domino :

28.  tangetque extremum dextræ auriculæ illius qui mundatur, et pollices manus ac pedis dextri, in loco sanguinis qui effusus est pro delicto :

29.  reliquam autem partem olei, quæ est in sinistra manu, mittet super caput purificati, ut placet pro eo Dominum :

30.  et turturem sive pullum columbæ offeret,

31.  unum pro delicto, et alterum in holocaustum cum libamentis suis.

32.  Hoc est sacrificium leprosi, qui habere non potest omnia in emundationem sui.

33.  Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens :

34.  Cum ingressi fueritis terram Chanaan, quam ego dabo vobis in possessionem, si fuerit plaga lepræ in ædibus,

35.  ibit cujus est domus, nuntians sacerdoti, et dicet : Quasi plaga lepræ videtur mihi esse in domo mea.

36.  At ille præcipiet ut efferant universa de domo, priusquam ingrediatur eam, et videat utrum leprosa sit, ne immunda fiant omnia quæ in domo sunt. Intrabitque postea ut consideret lepram domus :

37.  et cum viderit in parietibus illius quasi valliculas pallore sive rubore deformes, et humiliores superficie reliqua,

38.  egredietur ostium domus, et statim claudet illam septem diebus.

Read complete chapter Leviticus 14