Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Leviticus 13:7-20 Vulgata Latina (VULG)

7.  Quod si postquam a sacerdote visus est, et redditus munditiæ, iterum lepra creverit : adducetur ad eum,

8.  et immunditiæ condemnabitur.

9.  Plaga lepræ si fuerit in homine, adducetur ad sacerdotem,

10.  et videbit eum. Cumque color albus in cute fuerit, et capillorum mutaverit aspectum, ipsa quoque caro viva apparuerit :

11.  lepra vetustissima judicabitur, atque inolita cuti. Contaminabit itaque eum sacerdos, et non recludet, quia perspicuæ immunditiæ est.

12.  Sin autem effloruerit discurrens lepra in cute, et operuerit omnem cutem a capite usque ad pedes, quidquid sub aspectum oculorum cadit,

13.  considerabit eum sacerdos, et teneri lepra mundissima judicabit : eo quod omnis in candorem versa sit, et idcirco homo mundus erit.

14.  Quando vero caro vivens in eo apparuerit,

15.  tunc sacerdotis judicio polluetur, et inter immundos reputabitur : caro enim viva, si lepra aspergitur, immunda est.

16.  Quod si rursum versa fuerit in alborem, et totum hominem operuerit,

17.  considerabit eum sacerdos, et mundum esse decernet.

18.  Caro autem et cutis in qua ulcus natum est, et sanatum,

19.  et in loco ulceris cicatrix alba apparuerit, sive subrufa, adducetur homo ad sacerdotem.

20.  Qui cum viderit locum lepræ humiliorem carne reliqua, et pilos versos in candorem, contaminabit eum : plaga enim lepræ orta est in ulcere.

Read complete chapter Leviticus 13