Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Leviticus 13:28-43 Vulgata Latina (VULG)

28.  Sin autem in loco suo candor steterit non satis clarus, plaga combustionis est, et idcirco mundabitur, quia cicatrix est combusturæ.

29.  Vir, sive mulier, in cujus capite vel barba germinaverit lepra, videbit eos sacerdos.

30.  Et si quidem humilior fuerit locus carne reliqua, et capillus flavus, solitoque subtilior, contaminabit eos, quia lepra capitis ac barbæ est.

31.  Sin autem viderit locum maculæ æqualem vicinæ carni, et capillum nigrum : recludet eum septem diebus,

32.  et die septimo intuebitur. Si non creverit macula, et capillus sui coloris est, et locus plagæ carni reliquæ æqualis :

33.  radetur homo absque loco maculæ, et includetur septem diebus aliis.

34.  Si die septimo visa fuerit stetisse plaga in loco suo, nec humilior carne reliqua, mundabit eum : lotisque vestibus suis, mundus erit.

35.  Sin autem post emundationem rursus creverit macula in cute,

36.  non quæret amplius utrum capillus in flavum colorem sit immutatus, quia aperte immundus est.

37.  Porro si steterit macula, et capilli nigri fuerint, noverit hominem sanatum esse, et confidenter eum pronuntiet mundum.

38.  Vir, sive mulier, in cujus cute candor apparuerit,

39.  intuebitur eos sacerdos. Si deprehenderit subobscurum alborem lucere in cute, sciat non esse lepram, sed maculam coloris candidi, et hominem mundum.

40.  Vir, de cujus capite capilli fluunt, calvus et mundus est :

41.  et si a fronte ceciderint pili, recalvaster et mundus est.

42.  Sin autem in calvitio sive in recalvatione albus vel rufus color fuerit exortus,

43.  et hoc sacerdos viderit, condemnabit eum haud dubiæ lepræ, quæ orta est in calvitio.

Read complete chapter Leviticus 13