Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Leviticus 13:15-29 Vulgata Latina (VULG)

15.  tunc sacerdotis judicio polluetur, et inter immundos reputabitur : caro enim viva, si lepra aspergitur, immunda est.

16.  Quod si rursum versa fuerit in alborem, et totum hominem operuerit,

17.  considerabit eum sacerdos, et mundum esse decernet.

18.  Caro autem et cutis in qua ulcus natum est, et sanatum,

19.  et in loco ulceris cicatrix alba apparuerit, sive subrufa, adducetur homo ad sacerdotem.

20.  Qui cum viderit locum lepræ humiliorem carne reliqua, et pilos versos in candorem, contaminabit eum : plaga enim lepræ orta est in ulcere.

21.  Quod si pilus coloris est pristini, et cicatrix subobscura, et vicina carne non est humilior, recludet eum septem diebus :

22.  et si quidem creverit, adjudicabit eum lepræ ;

23.  sin autem steterit in loco suo, ulceris est cicatrix, et homo mundus erit.

24.  Caro autem et cutis, quam ignis exusserit, et sanata albam sive rufam habuerit cicatricem,

25.  considerabit eam sacerdos : et ecce versa est in alborem, et locus ejus reliqua cute est humilior, contaminabit eum, quia plaga lepræ in cicatrice orta est.

26.  Quod si pilorum color non fuerit immutatus, nec humilior plaga carne reliqua, et ipsa lepræ species fuerit subobscura, recludet eum septem diebus,

27.  et die septimo contemplabitur : si creverit in cute lepra, contaminabit eum.

28.  Sin autem in loco suo candor steterit non satis clarus, plaga combustionis est, et idcirco mundabitur, quia cicatrix est combusturæ.

29.  Vir, sive mulier, in cujus capite vel barba germinaverit lepra, videbit eos sacerdos.

Read complete chapter Leviticus 13