Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Leviticus 11:6-22 Vulgata Latina (VULG)

6.  Lepus quoque : nam et ipse ruminat, sed ungulam non dividit.

7.  Et sus : qui cum ungulam dividat, non ruminat.

8.  Horum carnibus non vescemini, nec cadavera contingetis, quia immunda sunt vobis.

9.  Hæc sunt quæ gignuntur in aquis, et vesci licitum est : omne quod habet pinnulas et squamas, tam in mari quam in fluminibus et stagnis, comedetis.

10.  Quidquid autem pinnulas et squamas non habet, eorum quæ in aquis moventur et vivunt, abominabile vobis,

11.  execrandumque erit : carnes eorum non comedetis, et morticina vitabitis.

12.  Cuncta quæ non habent pinnulas et squamas in aquis, polluta erunt.

13.  Hæc sunt quæ de avibus comedere non debetis, et vitanda sunt vobis : aquilam, et gryphem, et haliæetum,

14.  et milvum ac vulturem juxta genus suum,

15.  et omne corvini generis in similitudinem suam,

16.  struthionem, et noctuam, et larum, et accipitrem juxta genus suum :

17.  bubonem, et mergulum, et ibin,

18.  et cygnum, et onocrotalum, et porphyrionem,

19.  herodionem, et charadrion juxta genus suum, upupam quoque, et vespertilionem.

20.  Omne de volucribus quod graditur super quatuor pedes, abominabile erit vobis.

21.  Quidquid autem ambulat quidem super quatuor pedes, sed habet longiora retro crura, per quæ salit super terram,

22.  comedere debetis, ut est bruchus in genere suo, et attacus atque ophiomachus, ac locusta, singula juxta genus suum.

Read complete chapter Leviticus 11