Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Leviticus 11:28-37 Vulgata Latina (VULG)

28.  Et qui portaverit hujuscemodi cadavera, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum : quia omnia hæc immunda sunt vobis.

29.  Hæc quoque inter polluta reputabuntur de his quæ moventur in terra, mustela et mus et crocodilus, singula juxta genus suum,

30.  mygale, et chamæleon, et stellio, et lacerta, et talpa.

31.  Omnia hæc immunda sunt. Qui tetigerit morticina eorum, immundus erit usque ad vesperum :

32.  et super quod ceciderit quidquam de morticinis eorum, polluetur, tam vas ligneum et vestimentum, quam pelles et cilicia : et in quocumque fit opus, tingentur aqua, et polluta erunt usque ad vesperum, et sic postea mundabuntur.

33.  Vas autem fictile, in quod horum quidquam intro cecidit, polluetur, et idcirco frangendum est.

34.  Omnis cibus, quem comedetis, si fusa fuerit super eum aqua, immundus erit : et omne liquens quod bibitur de universo vase, immundum erit.

35.  Et quidquid de morticinis hujuscemodi ceciderit super illud, immundum erit : sive clibani, sive chytropodes, destruentur, et immundi erunt.

36.  Fontes vero et cisternæ, et omnis aquarum congregatio munda erit. Qui morticinum eorum tetigerit, polluetur.

37.  Si ceciderit super sementem, non polluet eam.

Read complete chapter Leviticus 11