Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Lamentationes 1:10-20 Vulgata Latina (VULG)

10.   Manum suam misit hostisad omnia desiderabilia ejus,quia vidit gentesingressas sanctuarium suum,de quibus præceperasne intrarent in ecclesiam tuam.

11.   Omnis populus ejus gemens,et quærens panem ;dederunt pretiosa quæque pro ciboad refocillandam animam.Vide, Domine, et consideraquoniam facta sum vilis !

12.   O vos omnes qui transitis per viam,attendite, et videtesi est dolor sicut dolor meus !quoniam vindemiavit me,ut locutus est Dominus,in die iræ furoris sui.

13.   De excelso misit ignem in ossibus meis,et erudivit me :expandit rete pedibus meis,convertit me retrorsum ;posuit me desolatam,tota die mœrore confectam.

14.   Vigilavit jugum iniquitatum mearum ;in manu ejus convolutæ sunt,et impositæ collo meo.Infirmata est virtus mea :dedit me Dominus in manude qua non potero surgere.

15.   Abstulit omnes magnificos meos Dominusde medio mei ;vocavit adversum me tempusut contereret electos meos.Torcular calcavit Dominusvirgini filiæ Juda.

16.   Idcirco ego plorans,et oculus meus deducens aquas,quia longe factus est a me consolator,convertens animam meam.Facti sunt filii mei perditi,quoniam invaluit inimicus.

17.   Expandit Sion manus suas ;non est qui consoletur eam.Mandavit Dominus adversum Jacobin circuitu ejus hostes ejus ;facta est Jerusalemquasi polluta menstruis inter eos.

18.   Justus est Dominus,quia os ejus ad iracundiam provocavi.Audite, obsecro, universi populi,et videte dolorem meum :virgines meæ et juvenes mei abieruntin captivitatem.

19.   Vocavi amicos meos,et ipsi deceperunt me ;sacerdotes mei et senes meiin urbe consumpti sunt,quia quæsierunt cibum sibiut refocillarent animam suam.

20.   Vide, Domine, quoniam tribulor :conturbatus est venter meus,subversum est cor meum in memetipsa,quoniam amaritudine plena sum.Foris interfecit gladius,et domi mors similis est.

Read complete chapter Lamentationes 1