Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Judith 8:24-34 Vulgata Latina (VULG)

24.  Illi autem qui tentationes non susceperunt cum timore Domini, et impatientiam suam et improperium murmurationis suæ contra Dominum protulerunt,

25.  exterminati sunt ab exterminatore, et a serpentibus perierunt.

26.  Et nos ergo non ulciscamur nos pro his quæ patimur,

27.  sed reputantes peccatis nostris hæc ipsa supplicia minora esse flagella Domini, quibus quasi servi corripimur ad emendationem, et non ad perditionem nostram evenisse credamus.

28.  Et dixerunt illi Ozias et presbyteri : Omnia quæ locuta es, vera sunt, et non est in sermonibus tuis ulla reprehensio.

29.  Nunc ergo ora pro nobis, quoniam mulier sancta es, et timens Deum.

30.  Et dixit illis Judith : Sicut quod potui loqui, Dei esse cognoscitis,

31.  ita quod facere disposui, probate si ex Deo est, et orate ut firmum faciat Deus consilium meum.

32.  Stabitis vos ad portam nocte ista, et ego exeam cum abra mea : et orate, ut sicut dixistis, in diebus quinque respiciat Dominus populum suum Israël.

33.  Vos autem nolo ut scrutemini actum meum, et usque dum renuntiem vobis, nihil aliud fiat, nisi oratio pro me ad Dominum Deum nostrum.

34.  Et dixit ad eam Ozias princeps Juda : Vade in pace, et Dominus sit tecum in ultionem inimicorum nostrorum. Et revertentes abierunt.

Read complete chapter Judith 8