Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Judith 7:13-25 Vulgata Latina (VULG)

13.  dixerunt : Judicet Deus inter nos et te, quoniam fecisti in nos mala, nolens loqui pacifice cum Assyriis, et propter hoc vendidit nos Deus in manibus eorum.

14.  Et ideo non est qui adjuvet, cum prosternamur ante oculos eorum in siti, et perditione magna.

15.  Et nunc congregate universos qui in civitate sunt, ut sponte tradamus nos omnes populo Holofernis.

16.  Melius est enim ut captivi benedicamus Dominum viventes, quam moriamur, et simus opprobrium omni carni, cum viderimus uxores nostras et infantes nostros mori ante oculos nostros.

17.  Contestamur hodie cælum et terram, et Deum patrum nostrorum, qui ulciscitur nos secundum peccata nostra, ut jam tradatis civitatem in manu militiæ Holofernis, et sit finis noster brevis in ore gladii, qui longior efficitur in ariditate sitis.

18.  Et cum hæc dixissent, factus est fletus et ululatus magnus in ecclesia ab omnibus, et per multas horas una voce clamaverunt ad Deum, dicentes :

19.  Peccavimus cum patribus nostris : injuste egimus, iniquitatem fecimus.

20.  Tu, quia pius es, miserere nostri, aut in tuo flagello vindica iniquitates nostras, et noli tradere confitentes te populo qui ignorat te,

21.  ut non dicant inter gentes : Ubi est Deus eorum ?

22.  Et cum fatigati ex his clamoribus et his fletibus lassati siluissent,

23.  exsurgens Ozias infusus lacrimis, dixit : Æquo animo estote, fratres, et hos quinque dies expectemus a Domino misericordiam.

24.  Forsitan enim indignationem suam abscindet, et dabit gloriam nomini suo.

25.  Si autem transactis quinque diebus non venerit adjutorium, faciemus hæc verba quæ locuti estis.

Read complete chapter Judith 7