Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Judith 6:16-21 Vulgata Latina (VULG)

16.  Finito itaque fletu, et per totam diem oratione populorum completa, consolati sunt Achior,

17.  dicentes : Deus patrum nostrorum, cujus tu virtutem prædicasti, ipse tibi hanc dabit vicissitudinem, ut eorum magis tu interitum videas.

18.  Cum vero Dominus Deus noster dederit hanc libertatem servis suis, sit et tecum Deus in medio nostri : ut sicut placuerit tibi, ita cum tuis omnibus converseris nobiscum.

19.  Tunc Ozias, finito consilio, suscepit eum in domum suam, et fecit ei cœnam magnam.

20.  Et vocatis omnibus presbyteris, simul expleto jejunio refecerunt.

21.  Postea vero convocatus est omnis populus, et per totam noctem intra ecclesiam oraverunt, petentes auxilium a Deo Israël.

Read complete chapter Judith 6