Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Judith 2:7-10 Vulgata Latina (VULG)

7.  Tunc Holofernes vocavit duces et magistratus virtutis Assyriorum, et dinumeravit viros in expeditionem sicut præcepit ei rex, centum viginti millia peditum pugnatorum, et equitum sagittariorum duodecim millia.

8.  Omnemque expeditionem suam fecit præire in multitudine innumerabilium camelorum, cum his quæ exercitibus sufficerent copiose, boum quoque armenta, gregesque ovium, quorum non erat numerus.

9.  Frumentum ex omni Syria in transitu suo parari constituit.

10.  Aurum vero et argentum de domo regis assumpsit multum nimis.

Read complete chapter Judith 2