Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Judith 2:2-8 Vulgata Latina (VULG)

2.  Vocavitque omnes majores natu, omnesque duces et bellatores suos, et habuit cum eis mysterium consilii sui :

3.  dixitque cogitationem suam in eo esse, ut omnem terram suo subjugaret imperio.

4.  Quod dictum cum placuisset omnibus, vocavit Nabuchodonosor rex Holofernem principem militiæ suæ,

5.  et dixit ei : Egredere adversus omne regnum occidentis, et contra eos præcipue, qui contempserunt imperium meum.

6.  Non parcet oculus tuus ulli regno, omnemque urbem munitam subjugabis mihi.

7.  Tunc Holofernes vocavit duces et magistratus virtutis Assyriorum, et dinumeravit viros in expeditionem sicut præcepit ei rex, centum viginti millia peditum pugnatorum, et equitum sagittariorum duodecim millia.

8.  Omnemque expeditionem suam fecit præire in multitudine innumerabilium camelorum, cum his quæ exercitibus sufficerent copiose, boum quoque armenta, gregesque ovium, quorum non erat numerus.

Read complete chapter Judith 2