Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Judith 13:1-7 Vulgata Latina (VULG)

1.  Ut autem sero factum est, festinaverunt servi illius ad hospitia sua, et conclusit Vagao ostia cubiculi, et abiit.

2.  Erant autem omnes fatigati a vino,

3.  eratque Judith sola in cubiculo.

4.  Porro Holofernes jacebat in lecto, nimia ebrietate sopitus.

5.  Dixitque Judith puellæ suæ ut staret foris ante cubiculum, et observaret.

6.  Stetitque Judith ante lectum, orans cum lacrimis, et labiorum motu in silentio,

7.  dicens : Confirma me, Domine Deus Israël, et respice in hac hora ad opera manuum mearum, ut, sicut promisisti, Jerusalem civitatem tuam erigas : et hoc quod credens per te posse fieri cogitavi, perficiam.

Read complete chapter Judith 13