Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Judith 11:1-10 Vulgata Latina (VULG)

1.  Tunc Holofernes dixit ei : Æquo animo esto, et noli pavere in corde tuo : quoniam ego numquam nocui viro qui voluit servire Nabuchodonosor regi :

2.  populus autem tuus, si non contempsisset me, non levassem lanceam meam super eum.

3.  Nunc autem dic mihi, qua ex causa recessisti ab illis, et placuit tibi ut venires ad nos ?

4.  Et dixit illi Judith : Sume verba ancillæ tuæ, quoniam si secutus fueris verba ancillæ tuæ, perfectam rem faciet Dominus tecum.

5.  Vivit enim Nabuchodonosor rex terræ, et vivit virtus ejus, quæ est in te ad correptionem omnium animarum errantium : quoniam non solum homines serviunt illi per te, sed et bestiæ agri obtemperant illi.

6.  Nuntiatur enim animi tui industria universis gentibus, et indicatum est omni sæculo quoniam tu solus bonus et potens es in omni regno ejus : et disciplina tua omnibus provinciis prædicatur.

7.  Nec hoc latet, quod locutus est Achior, nec illud ignoratur, quod ei jusseris evenire.

8.  Constat enim Deum nostrum sic peccatis offensum, ut mandaverit per prophetas suos ad populum quod tradat eum pro peccatis suis.

9.  Et quoniam sciunt se offendisse Deum suum filii Israël, tremor tuus super ipsos est.

10.  Insuper etiam fames invasit eos, et ab ariditate aquæ jam inter mortuos computantur.

Read complete chapter Judith 11